Cadre législatif

Quelques extraits des textes normatifs réglementant l'économie des couvents mendiants d'Europe centrale

  • Textes normatifs sur le fonctionnement économique des couvents de Frères mineurs en Hongrie

/ Normative texts dealing with the material running of the Franciscan friaries in Hungary

NB : Les extraits relatifs à la pauvreté en général n'ont pas été reproduits ici. / All parts dealing with Poverty in general do not appear below.

  1. Frères Mineurs Conventuels / Conventual Franciscans

1. Extrait du formulaire des années 1280-1310

1287-1301, ?

L'évêque de Veszprém Benoît confirme aux dignitaires de la province de Hongrie les privilèges antérieurs en matière d'absolution et d'indulgences.

[p. 29, n° 14]

Viris religiosis et Deo amabilibus fratribus ministro custodibus et gardianibus ordinis fratrum minorum Benedictinus divina miseracione episcopus de tali loco [= Veszprém] aule domine regine cancellarius, dilectionis affectum cum sincera in Dominum caritate. Cum viris religiosis et evangelisatoribus Christi a cunctis fidelibus et maxime ab ecclesiarum prelatis favor et omnimoda dilectio debeatur, nos ex officio nostri debito necnon alios religiosorum virorum [p. 30] fratrum nostrorum de ibi existentium equitati et divino iuri consonam concessimus vobis et dedimus licentiam in nostra diocesi confessiones audiendi, prout eos et alios religiosos viros privilegiatos canones permittere dignoscuntur. Eosdem similiter predicationis officium exercere et etiam, cum quedam persone, occisores infantium videlicet, propter distantiam nostre diocesis ad nos commode accedere non valent, dedimus vobis et fratribus vestris facultatem iniugendi eisdem penitentias salutares et etiam auctoritatem absolvendi, ita tamen, quod tales in penitentia perseverantes, quantocius poterunt, nostro conspectui se debeant presentare et, ut devotio christifidelium magis ac magis augeatur, in vestris predicationibus circa dies sollempnes 40 et in aliis diebus non sollemnibus 30 diebus indulgentias de iniuncta eis penitentia auctoritate nostra faciatis. Cupientes insuper ut ecclesie locorum vestrorum congruis honoribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ecclesias ipsas in festivitatibus beate Virginis, sancti Francisci, sancti Anthonii, Clare et aliorum sanctorum, in quorum honore altaria maiora in ecclesiis ipsis sunt cunstructa, causa devotionis venerabiliter visitaverint, ex gratia speciali similiter 40 dierum indulgentias de iniunctis sibi penitentiis possitis elargiri.

Éd. : Karácsonyi János, « A magyar ferencrendűek formulás könyve a Batthyány-könyvtárban », dans Gyárfás Tihamér (dir.), Batthyáneum, t. 2, Brassó, 1913, p. 24-32, ici p. 29-30 ; ms : Alba Iulia, Batthyaneum, Cod. E 5. VI-8., fol. 128v.

2. Extraits des Constitutiones édictées en chapitre provincial par le ministre provincial Fabien d'Igal en 1454

« [p. 98 de l'éd.]

De proprietate. Decimum capitulum

Cum regula dicat, quod fratres sibi nihi sibi approprient, et propter violationem huius modi pene omnes conventus sunt destructi, et aliqui fratres non solum appropriant, sed [fol. 64] etiam aliena rapiunt et furantur, volens ergo vias talis defectus preclaudere, ex mandato prenotati capituli generalis precipio omnibus fratribus huius provincie, quod nullus frater presumat habere aliquid in proprio, ut puta [equos] et alias vestes per maxime, summopere caveant a tactu et retentione denariorum et aliarum rerum.

Quicunque vero reinceps inventus fuerit tractare [65] pecuniam manibus suis pro se vel tenere, graviter puniatur et non absolvatur nici per ministrum. Preterea quilibet conventus vel locus habeat procuratorem laicum, ad cuius manus omnes elemosine pecuniarie deveniant et expedantur ab eodem, prout apparet custodi vel guardiano.

Nec volo, quod aliquis inferior ministro a casibus sequentibus habeat auctoritatem absolvendi [66] aliquem, nisi cui minister duxerit concedendum in scriptis. Qui sunt isti, videlicet : inobedientia contumax, detentiones rerum proprie, lapsus carnis sive sit moderatus sive immoderatus, furtum rei notabilis, manuum iniectio violenter in fratrem vel aliam personam, [casus] notabilis falsi testimonii in iudicio vel extra iudicium facti, compositionis aut publicationis libelli famosi, falsificationis sigillis notabilis [67] persone, falsi criminationis in infamia cuiusvumque persone, maxime prelatorum, et tactus pecuniarum.

Ista omnia plenius habentur [et] in constitutionibus Guilhelmi Farinerii continentur[1].

De vestimentis fratrum. Undecimum capitulum [p. 99 de l'éd.]

Ad evitandas aliquas proprietates statuo et ordino, quod in quolibet conventu procurent habere vestituram et dividatur secundum discretionem cu[98]stodum. Custodes vero provideant de superfluitate vestimentorum fratrum, quibus dantur ; ita quod si superfuerint vestimenta, sive tunice sive cappe, auferantur in loco communi pro aliis magis indigentibus, aut novitiis induendis.

Quod fratres nihil dent secularibus. Duodecim capitulum

Volo etiam et ordino quod fratres nihil dent secularibus sine [69] licentia prelatorum. Nec aliquis presumat dare vestes aut alias res personis secularibus sub pena excommunicationis, tamen propter executionem operis misericordie de licentia prelatorum poterit pauperibus subvenire, cum etiam Beatus Franciscus fecerit ; nec recipiat res aliquas ad servandum sine consilio discretorum et si necesse fuerit, reponatur in loco communi, ut puta, sacristia [70] vel depositorio, ubi servari potest. Ita quod prius videant bene, quid recipiunt ad servandum. »

Éd. : Magyar Arnold, « Die Ungarischen Reformstatuten des Fabian Igali aus dem Jahre 1454. Vorgeschichte und Auswirkungen der Statuten », Archivum Franciscanum Historicum 64 (1971), p. 71-122, ici p. 98-99, d'après le ms Ladula XXV n°1 des Archives franciscaines de Bratislava.

B) Frères Mineurs de l'Observance / Observant Franciscans

  1. Actes des chapitres de la vicairie puis province ("salvatorienne") de Hongrie

  1. Constitutions vicariales de 1499 (adoptées au chapitre de Šarengrad / Atya)

Pars I, § 1

(...)

[p. 610] ... Constitutionum de officio et facultate reverendi patris vicarii

(...)

[p. 611]

5) Item reverendus pater vicarius necnon alii fratres tam prelati quam subditi non sint consiliarii principum et magnatum, nec sint advocati quarumcunque personarum secularium et non tractent causas et negotia secularia coram principibus, et presertim coram regia majestate, neque procurent cuicunque ecclesiastica beneficia vel possessiones quascunque.

(...)

8) Item reverendus pater vicarius de eleemosynis pecuniariis indistincte provenientibus de consilio discretorum loci illius si opus fuerit possit facere provisionem, aliis locis magis indigentibus ; se de datis determinate, ad aliquod datis vel legatis nullomodo se intromittat, quod si secus fecerit, fratres non debeant ei in hac parte obedire.

(...)

9) Item reverendus pater vicarius et non alius habeat dividere libros notabiles fratrum decedentium fratribus secundum quod necessitatibus eorum viderit expedire. Notabiles vero libri dicuntor breviaria missalia, sermocinalia et alii libri magni precii.

(...)

10) Item reverendus pater vicarius duntaxat possit concedere procurationes librorum quorumcunque et sola sua paternitas, reficiat conventuum seu locorum defectus in paramentis de superfluitate aliorum conventuum et locorum, ubi fieri potest sine scandalo.

(...)

Pars I, § 2

De officio et facultate reverendorum patrum custodum

(...)

2) [p.613] Item ordinat reverendus pater vicarius una cum capitulo predicto, quod quilibet custos loca sue custodie teneatur ad minus bis in annum perlustrare et in quolibet loco infirmarios instituere, de vestitura providere, pacem et concordiam inter fratres ordinare, exhortando eosdem ad regularum observantiam exponendo regulam ac constitutiones has.

Item nova edificia notabilia in sua custodia fieri sine licentia reverendi patris vicarii non permittant et quod certitudinaliter in singulis locis sue custodie resciant eleemosynam locorum, nec exponant notabilem eleemosynam frustra absque scitu guardiani loci et aliquorum fratrum discretorum illius loci, notabiles vero eleemosynas dicimus 6, 7, 8 et decem florenos et supra.

(...)

7) Item pater custos providentiam habeat ne superfluas eleemosynas patiatur ad loca fratrum congregari, si autem contrarium contigat, extunc ex fratrum discretorum illius loci, vel aliorum locorum consilio distribuat aliis locis magis indigentibus vel aliis egentibus, quibus secundum Deum melius viderit expedire.

(...)

[p. 614] Item custodes possunt concedere litteras confraternales.

De officio honorandum patrum guardianorum

(...)

2) Item patri guardiani habeant providentiam discretam de fratrum quotidiano victu. Propter hoc tamen non congregentur victualia multa ad fratrum loca. Sed compescant discursus inutiles pro eleemosynis aquirendis, et hoc fiat secundum sanctam paupertatem, ex fratrum maxime senum consilio, et quod secundum sanctam paupertatem fratrum faciant fratribus coquere. Feria vero quarta et sabbatho fratres omnes contentur de cibis communitatis, ita quod nonnulli procurentur specialitates etiam occasione ieiunandi, eisdem tamen diebus panis et caseus de sero fratribus non negentur.

(...)

4) Item patri guardiani notabilem fratrum eleemosynam non exponant sine scitu patris custodis nisi fratrum quotidiana necessitas vel pro tempore occurens ad id specialiter cogat, et pater custos tunc inremotus cogat, quod totam fratrum eleemosynam fideliter manifestent patri custodi.

(...)

8) [p.615] Item patri guardiani possunt concedere devotis secularibus habitum nostrum ut in illo moriantur et sepeliantur. Ita tantum, quod nullibi nisi in ecclesia nostra tumulentur. Mulieres vero in habitu sororum tertii ordinis sepeliantur.

Pars II, Capitulum I

(...)

3) [p. 618] Primo insinuatur declaranda sancta paupertas cum dicitur "vivendo sine proprio". Quo circa ordinat reverendus pater vicarius unacum capitulo, quod nullus fratrum prout regula dixit quidquam sibi appropriet, appropriare vero est rem suam propriam facere, sive in suum dominium convertere, sua autem res est que consitit in arbitrii facultate ut faciat de ea quidquid vult, utendo, donando, vendendo, impignorando vel commutando, qui actus fratribus absque suorum licentia superiorum penitus sunt interdicti. Interdicitur insuper eisdem omnis superfluitas que attenditur in numero ideo duo superfluunt, si unum sufficit, "in quantitate" ideo multum superfluit, si modicum sufficit. "In sumptuositate" ideo praetiosum superfluit, si vile sufficit.

(...)

Capitulum II

(...)

2) [p. 620] Fratrum vestitum, cum dicitur : "quod fratres omnes vilibus vestimentis induantur". Circa quod ordinat reverendus pater vicarius unacum capitulo, quod fratres vestimentis talibus induantur, quod eorum vilitas attendatur in precio pariter et colore, specialiter secundum antiquam familie consuetudinem habitus et mantelli fiant de vili panno coloris cinerei sive erei, longitudo autem habitus talaris sit, quod cinculo strictus usque ad tibias sive calces attingat, nec in terram defluat, nec remanere debeat super tibias quatuor digitorum longitudine. Capucium vero tali modo fiat, quod exiens in capite extremum eius usque ad cingulum vel infra cingulum debeat remanere, cui longitudini correspondeat proportionalis latitudo, longitudo autem manicarum habitus protendatur usque ad primos articulos digitorum manus, latitudo vero circa scapulas duorum sit palmorum, in fine autem sit circa palmum extensus. Mantellos autem fratres habeant non rugatos vel crispos circa collum, nec usque ad terram per integrum saltem palmum protensos. Cingulum habeatur corda rugis et communis, et omnis curiositas et singularitas ab ea penitus abscindatur. Custodes autem sine morosa dilatione omnes et singulos fratres sue custodie teneantur reducere ad uniformitatem habituum et vestium. Excessus etiam quo ad habitum numerum et in tunicis, et in mantellis castigatione qua convenit reprimatur. Possunt tamen interdum ex rationabili causa ad tempus aliquibus concedere puta coquinario, fabro, vel similibus, duobus uti habitibus, ita tamen, quod unum reponatur ad canapam quo si necesse fuerit alius frater indui secure possit, neque unquam fratres dormiant sine habitu, femoralibus et corda, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur. Qui vero contrarium fecerit, in sequenti prandio coram fratribus in terra sedendo sine habitu comedere teneatur. Nec in dormitorio pulvinaribus de pluma utantur fratres. Fratribus quoque de vestitura provideatur de illo loco in quo tempore queste fuerant, si vero tunc transferantur ad aliam custodiam provideat custos ad cuius custodiam ibunt fratres moraturi.

(...)

Capitulum III

(...)

11) [p. 622] Item fratres euntes ad vias non audeant secum ducere [-] bursarios, nec deferant literas bankas, si quis vero sine superiori licentia contrarium facere presumpserit scienter, pena proprietarii puniatur.

12) Nec quidquam acquirant fratres in villis, per quas transitum faciunt ubi fratres nostre familie morantur.

15) [p. 623] Item fratres euntes in via non equitent, neque bigent, neque quadrigent citra necessitatem, necessitas vero iusta potest esse ratione prolixi itineris vel impediti vel urgentis negotii, vel infirmitatis. Nec quilibet productas rationes pro se debet iudicare iustas. Sed antequam equitet vel quatriget iudicium sui prelati requirat. Si vero absente prelato hoc facere contigerit, extunc in communitate dicat suam culpam, et causam equitatus, que si legitima fuerit, sicut a culpa, sic et immunis sit a pena alioquin in pane et aqua pro quolibet die absque dispensatione debeant ieiunare. Si vero aliquis consuetus fuerit quadrigare sive prelatus, sive subditus, illius fuerit visitatio importetur ad capitulum vicariale discutienda.

(...)

Capitulum IV

(...)

"Precipio firmiter fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se, vel per interpositam personam".

1) Circa quod statuit reverendus pater vicarius unacum capitulo prout regula dicit, quod nullus frater pecuniam super se portet, vel manu tracter, vel in cella ubi frater fuerit servet, nec aliquis fratrum sine superiorum licentia audeat pecuniam in suum usum convertendum aquirere. Nec sua auctoritate alium ad recipiendum pecuniam modo predicto convertendam substituere. Potest tamen quilibet pro communi utilitate, aut necessitate personam aliquam presentare volenti dare eleemosynam sive in ecclesia sive alibi dicendo : si vultis huis assignare potestis, qui in persona ad nostra fideliter dispensabit necessitatem, et qui contrarium fecerit scienter, pena proprietarii puniatur. Item questus omnes pecunie ac oblationes pecuniarum in ecclesia, vel alibi, aut cippi vel trunci pro recipiendis pecuniis a prelatis fieri non permittantur. Unde precipere qualiter pecunia expendantur, de expensa computum exigere, pecuniam repetere, aut alibi deponi facere capsulam, pecunie, vel clavem deferre, hos et consimiles actus fratres sibi noverint interdictos, et ideo non permittantur fratres passim apud quemcunque eleemosynas pecuniarias deponere.

2) Sed omnes eleemosynae quorumcunque fratrum assignentur ad manus, confratris conventus sive loci. Quas quidem eleemosynas infra octo dies postquam sui prelati habuerint presentiam eidem integraliter teneantur reversare. Contrafacientes puniantur pena discipline et priventur illa elemosyna, sive hoc tamen fiat de scitu custodis et guardiani, predicta omnia intelligendo sane cum declaratione filius recordationis Martini pape quinti ubi sic habetur : "quod quilibet conventus seu locus habeat suum procuratorem, economum, sindicum et actorem cui omnes eleemosine pecuniarie et alie, que ad pecuniam reduci possint integraliter assignentur, qui easdem dispensare debeat legaliter et fideliter in reparationem conventuum et locorum aliaque necessitates fratrum pro tempore occurrentes. Et quod fratres nullo modo denarios vel pecuniam recipiant, siquis autem contrarium attentaverit, ipso facto omni actu legitimo sit privatus et pena carceris puniatur". In omnibus autem, que ultra hec magis arctarent, magis fratres sive ex declaratione Clementis quinti, sive aliacunque declaratione summorum pontificium vel aliorum quorumcunque apostolica nobis auctoritate commissa misericorditer dispensamus, non adstringentes propterea eos, qui predictas declarationes [p.624] voluerint servare, quin sua vota valeant et tenere, hec ibi.

(...)

3) Unde procurator seu confrater sic institutus omnia facere potest in iudicio, et extra iudicium . Quemadmodum aliarum ecclesiarum administratores sive procuratores, quam exhortari possunt et inducere etiam debeant custodes et guardiani quod in re sibi commissa fideliter se habeant. Quem si ex certa cognitione, non ex opinione, que sepe fallit ad id inutilem compererint, valeant prelati ex fratrum discretorum consilio ab huiusmodi cura absolvere, et alium loco ilius magis idoneum nominare.

(...)

4) Item quod nihil permittatur deponi in locis fratrum in auro vel argento, geminis, seu quacunque alia repretiosa, solis libris exceptis, nisi aliquis casus necessitatis emergat, quem fratres absque scandalo vitare non possent, et nunquam fiat sine licentia guardiani. Ita quod ab ipso videatur quid et quantum (si fieri permiserit qui deponit) cui, et qualiter reddere debeat, cum protestatione quod fratres deponentibus de custodia nullomodo tenebuntur. Talia deposita diligenter serventur in loco tuto [?] et eodem modo quo recepta fuerint reddantur, cum idonea cautione.

(...)

5) Item paramenta pretiosa, calice, monstrantie, thuribula et huiusmodi, que capiunt thesaurizationem in nostris locis non multiplicentur, si vero contrarium quis fecerit importetur visitatio sua ad capitulum discutienda.

(...)

Capitulum V

"Fratres quibus dedit Dominus gratiam laborandi, laborent fideliter et devote etc.". Ubi duo specialiter insinuantur, scilicet : occupatio fructuosa, secundum laboris recompensatio lucrosa.

(...)

2) [p. 625] Secundum, quod in hoc capitulo regule insinuatur laboris compensatio lucrosa. Cum dicitur : "de mercede vero laboris etc.". Circa hoc ordinat reverendus pater vicarius, quod nullus fratrum absque prelati sui licentia suas cuique locet operas, vel se aliquid alicui paraturum promittat, sed cum sui superioris licentia et tunc merces laboris si pecuniaria fuerit per solventem assignetur confratri conventus sive loci. Si vero pecuniaria non fuerit consignetur prelato eiusdem, de qua possit omnibus fratribus ibidem commorantibus committere prout necessitas exegerit providere, et nihil omnino procurent fratres sine suorum licentia prelatorum. Si autem sponte oblata receperint statim suis significent prelatis.

(...)

Capitulum VI

"Quod fratres nihil sibi approprient etc." In quo tria insinuantur, scilicet primo modus quo se fratres exproprient, secondo modus quo mendicent, tertio modus quo se invicem ament.

Primo enim insinuatur in hoc capitulo modus, quo se fratres exproprient cum dicitur : "Fratres nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem, sed tamquam advene et peregrini in hoc seculo in paupertate et humilitate Domino famulentes". Appropriare autem rem aliquam prout superius [p. 626] est expressum, est rem suam facere, sive in suum dominium convertere, ut faciat de ea habens quod vult donando, vendando mutuando locando, pignori supponendo qui actus fratribus (nisi ex suorum licentia prelatorum) sunt penitus interdicti. Propterea statuit reverendus pater vicarius simul cum capitulo, quod nullus frater teneat aliquam rem (etiam ex licentia) cuius usus sibi aliquatenus non competi, nec ulam rem occultet, seu absque suorum licentia superiorum reservet, aliquomodo et qui contrarium facere attentaverit, privetur re illa, insuper habeant disciplinam et sessionem in terra, in communitate coram fratribus sine dispensatione.

2) Item quicunque frater inventus fuerit in morte proprietarius, ecclesiastica careat sepultura. Appropriatores autem locorum dicuntur, quibus cum datur obedientia recedendi de loco procurant eam per preces secularium revocari, vel qui alias de non suis locis, seu quos alienos reputant subditos, sive prelatos secum nolunt habere sive pacifice sustinere. Nullus igitur presummat fratrum dicere cum tali fratre nunquam stabo in uno loco sive subditus sive prelatus sit, cum hoc dicere cordis rancorem vel aliquam pretendat malam causam.

Secundum in hoc capitulo insinuatur modus, quo fratres mendicent, cum dicitur : "vadant pro eleemosyna confidenter, nec oportet eos verecundari, quia pro nobis se Dominus fecit pauperem in hoc mundo". Ad quod ordinat reverendus pater vicarius unacum capitulo, quod omnes fratres vadant pro eleemosynis aquirendis prout regula dicit iuxta discretionem prelati precipientis, cuius arbitrio committitur discernendum, qui congrue mittendi sint pro eleemosyna, vel qui non.

3) Inhibet insuper, quod nullus frater per se vel per alium inducat personam aliquam ad faciendum vel ordinandum eleemosynam aliquam perpetuam ad vitam sibi vel ordini exhibendam. Si quis contrarium attentaverit, semel in pane et aqua ieiunet et disciplinatus coram fratribus in terra sedeat. Eleemosynam autem sic ordinatam fratres nullomodo exigant. Si vero quis ex donatione annuatim aliquam vult facere eleemosynam, absque scrupulo conscientie a fratribus potest recipi. 4) Item fratres ad contractas aliorum locorum questum facere non vadant, contra facientes puniantur ad arbitrium suorum prelatorum. 5) Item quicunque asserere presumpserit quod fratres rem sibi necessariam non possint emere, vel solutionem facere pro re iam empta, de eleemosyna pecuniaria per nuncium illius aquo res emitur, vel illlius a quo fratribus eleemosyna datur vel per confratrem conventus sive loci habeant disciplinam in communitate. 6) Simili quoque pene subiaceat, qui temere assereret, quod quando experientia certa probaverent prelati, vite necessaria de mendicatis quotidie non posse invenire, quod congregatio vini et granis fratribus nullatenus conveniat.

(...)

2. Constitutions vicariales de 1505 (Buda)

[p.647]

(...)

Item primo quoad superfluitatem utensilium determinatum est, quod si utensilia preciosa argenti auri, et gemmarum non habentes patronos particulares distrahantur per procuratores et subveniatur aliis locis iuxta determinationem patris vicarii provincie, et custodis et guardianorum custodie. Si non potest exspectari congregatio provincialis, alias remittatur dicte congregationi. Si autem habent patronos particulares. Si potest fieri distractio cum eorum beneplacito fit sinminus, vel relaxentur ipsis patronis, vel includantur in capsa, de qua patronus ipse teneat clavem, et saltem ipsi fratres non utantur ipsis superfluis quia regula et declaratio prohibet.

2) Item quoad superfluitatem structurarum determinatum est, quod non fiant edificia superflua, nec fratres quoquomodo applicentur ad huiusmodi edificia superflua et non necessaria.

3) Item biretha non fiant de preciosis pannis, sed de vilibus et communibus.

(...)

[p. 648]

11) Item, de vestitura determinatum est, quod fratres singularum custodiarum disponant sibi vestituram ex Trinchinio, exceptis duabus custodiis, videlicet Sclavonie et Sancti Spiritus, que providebant sibi de vestitura ex Alemania ; demptis etiam custodiis Pathak et Banya et Transylvania, que undecunque bono modo possunt vestiantur.

(...)

[p.649]

17) Item vasa vinaria magna nimis in omnibus locis minorentur, exceptis illis, que ad contratas non portantur.

(...)

24) Item, calices magni et monstrantie in locis non multiplicentur, et ubi habentur alienentur et de eis resarciantur loca alia.

(...)

3. Constitutions vicariales de 1507 (Esztergom)

(...)

[p. 652]

De vasis et aliis paramentis preciosis

Item per breve concessum est ut vasis et paramentis preciosis uti valeamus sed de cetero talia a nullo recipiantur, nisi a solo reverende patre vicario si necesse fuerit.

(...)

De sepultura in ecclesiis nostris

Item pro sepultura in ecclesiis nostris nihil exigatur a quocunque quovis quesito colore.

(...)

De mendicatione alimentorum

Item in mendicatione et receptione alimentorum vini vicelicet et grani et carnium et piscium et aliorum necessariorum non nimis laxent se fratres iusta declarationem Clementis quinti, sed semper in his reluceat paupertas, scilicet antequam talia recipiantur vel mendicentur. Patri custodes vel guardiani habeant consilium suorum discretorum et senum sacerdotum habentium zelum ordinis et paupertatis qui iudicent secundum Deum de quantitate recipiendorum alimentorum et nunquam tantum recipiatur que est prerogativa nostri ordinis.

De receptione alimentorum

Item pro duobus fratribus recipiatur unum lardum, et si larda fuerint nimis parva et macilenta, possit pater guardianus cum dictis discretis defectum resarcire ad equivalens in quibus et premisssi eorum conscientiam oneramus. Et reverendus pater vicarius et custos quando visitant loca teneantur inquirere et contemplari quomodo hec constitutio observetur.

(...)

[p. 653]

Item fratres in contratis non diu morentur sine evidenti necessitate et quod guardiani parce et secundun paupertatem coquant et servetur constitutio vicarialis antiqua.

(...)

Item singula loca habeant unum summum procuratorem et non plures, qui tamen poterit alium, vel alios substituere si necesse sit, quod autem eleemosyna pecuniaria teneatur in sacristia nunc reliquitur pro futuro capitulo, quia non licet simpliciter.

Item patri custodes et guardiani arceant fratres, ne indifferenter portent calceamenta, prout habetur in omnibus constitutionibus et doctorum expositionibus.

(...)

Item vicarii provincie teneantur semel in quolibet anno, vel qui visitant loca fratrum visitare res concessas ad usum fratrum, nec permittant eos tenere superflua et non necessaria.

(...)

4. Constitutions vicariales de 1515 (Buda)

[p. 667]

Primo ordinatum est, quod cum exacta diligentia ex quo periculum est in mora conventus, et loca in quibus aliqua proprietas seu saltem tendens ad proprietatem, ut in censibus, reditibus, domibus, pratis, territoriis, piscinis, jobbagionibus ac quibusdam oneribus, servitiis, nec non angariis secularium et huiusmodi forsitan invenitur, et ne dum in talibus, sed etiam in victualibus ; nec non et aliis etiam, que ad divinum cultum pertinent, ut in paramentis vasis, monstrantiis, calicibus, turribulus, ac aliis utensilibus sancta paupertas, vilitas et simplicitas [p. 668] luculenter appareant, prout ex nostra professione certius obligamur. Et caveant fratres, ne dum ab exteriori proprietate, sed etiam ab interiori, et intriseca rerum preciosarum quarumcunque proprietaria detentione. Ita quod monstrantie turribula ac alia utensilia sumptuosa distrahantur per procuratores et de cupreis habeantur et subveniatur exinde locorum necessitatibus. Si autem premissa habent patronos particulares, si potest fieri distractio cum eorum beneplacito, bene quidem, si minus vel relaxentur ipsis patronis, vel includantur, a quibus patroni ipsi teneant claves, et saltem ipsi fratres non utantur huiusmodi superfluis et preciosis cum regula et declarationes prohibeant.

Item secundo, quod non fiant aliqua edificia nova nobilia sine prehabita auctoritate congregationis provincialis, et committatur priusquam talia edificia fiant, aliquibus patribus saltem quatuor, ut ubi talia fieri debent accedant, et omnia designent, ac in scriptis redigant, prout recto et honesto eorum iudicio videbuntur. Scripturam autem relinquant penes guardianum et vicarius teneat apud se copiam, postea examinaturus, si talis ordinatio fuerit servata, quam observari mandavit congregatio provincialis a guardianis sub pena privationis officiorum et aliarum penarum prout videbitur eorum vicariis, et eo casu, quo non debet congregatio ad propinquum tempus celebrari, vicarius cum consilio guardiani et discretoru hoc facere possit.

(...)

Item, fratres non faciant questus pecuniarum cum pixide, vel aliter modo illicito, contrafacientes penam carceris tribus diebus sustineant.

Item, non vadant ad questus aliorum locorum, si qui contrarium fecerint, puniantur per custodes; et si custodes negligentes fuerint, tunc per sequens capitulum et ipsi puniantur.

Item, lampades curiose amplius non fiant, et si qui fecerint, puniantur ad arbitrium prelatorum.

Item simili modo baculi non fiant sic excessive magnitudinis, et si qui fecerint, similiter puniantur et ab eis quuoque qui habuerint auferantur.

(...)

[p. 669]

Item, declaretur fratribus per prelatos quod gratie concesse per sanctissimum dominum Sixtum papam, ac etiam Innocentium octavum de indulgentia, et absolutione plenaria intelliguntur sine preiudicio prelatorum, et ordinis disciplina servata de novem casibus. In aliis autem ultra hos casus possint fratres se ad precipuas festivitates Domini sabaoth, Virginis gloriose nec non sanctorum ordinis nostri absolvi facere, ut eo melios et efficatius indulgentiam plenariam consequi possint.

(...)

Éd. : Batthyány Ignatius, Leges ecclesiasticae regni Hungariae et provinciarum adiacentium, t. III, Claudiopoli, 1827, p. 609-635 [1499], p. 647-649 [1505], 650-653 [1507], 667-669 [1515] ; ms : Alba Iulia, Batthyaneum, Cod. S.R. II. 148, fol. 1-30, 30v-32, 85-86v, 87-89 .

II. Formulaires

1. Extraits du formulaire des années 1510-1525 env.

Les extraits sont présentés dans l'ordre des folios du manuscrit : OSzK, Codex Latinus medii aevi n° 432.

Leur transcription provient de :

  • Marie-Madeleine de Cevins, Les franciscains observants hongrois de l'expansion à la débâcle (v. 1450-v.1540), Rome, Istituto Storico dei Cappuccini, 2008. (abrégé en FOH)
  • Amélie Mathieu, Édition du Formularium in usum Ordinis Fratrum Minorum regularis observantiae in Hungaria (v. 1510-v.1525) ..., Mémoire de Master 2 (inédit), Université Lumière Lyon 2 - ENS Lyon, 2012 (abrégé en AM), dans une version révisée par M.-M. de Cevins ; les caractères en italiques indiquent les reconstitutions d'abréviations.

NB. : Une édition de ces formulaires est en préparation (par Antal Molnár) dans Analecta Franciscana.

  1. 1488, Sárospatak

Exhortation du vicaire de Hongrie Barthélemy [Zazymus] de Sáros adressée au custode d'Ozora Grégoire d'Esztergom.

OSzK, Codex Latinus medii aevi n° 432, fol. 17-23v.

« [...] Sanctam equidem paupertatem nostre religionis summam [fol. 20v] et nobilissimam prerogativam, velus stabile et primarium fundamentum singulari et ardenti amore dulciter adamemus in omnibus que ad nos pertinent, quantum possibile est, et fragilitas humane conditionis admittit asperitatem, vilitatem et parcitatem tenendo. Ne existimetis me illos invitare velle labores, aut pericula fames vel quottidianas mortes, quas apostoli preferebant, vel persecutiones aut verbera vel vincula, atque omnes agones, quibus ipsi apostoli desudabant. Nil horum nunc a vobis exigo et exposco, sed tamen illud omni desiderio desidero et rogo ut, ubicunque vel in quibuscunque vel a quibuscunque, sinceritatem nostre religionis offuscari celsitudinem perfectionis deprimi, et sanctitatis charitatis pallescere et obtenebrari, atque opinionis nostri odorem suavissimum conputrescere cognomentis, hiis omnibus celeri et opportuno remedio occurrente resecantes et amputantes, talium pestium vitiositates, et ea omnia que splendorem et nitorem nostri ordinis sacri dehonestare cernuntur, funditus et radiatus extirpate et evellite. Quia virtutum bona semina nullomodo inseri poterunt, nisi prius vepres vitiorum [21] et herbe nocive extirpentur. [...] »

Éd. : FOH, p. 479-480.

2. v. 1515 ?, Buda ?

Exhortation du vicaire de Hongrie - empruntant largement en d'autres endroits à une lettre de Thomas a Kempis (Epistola incitativa ad spiritualem profectum) - faisant de la pauvreté un outil de rétablissement de l'ordre moral dans les couvents de la province.

OSzK, Codex Latinus medii aevi n° 432, fol. 28v-29.

« [fol. 28] [...]

Inter alia autem/ h) nostre professionis instituta, ad sanctissime pauperitatis observanciam/ vestras p[aternitates], quo possum efficacius, invito et admoneo, circa quam/ quottidie licencius et periculosius delinquitur presertim in super-/fluarum elemosinarum congregacione ac peccuniarum recepcione/ absque vera necessitate. Quod quam commune duxerint nonnulli/ fratres (quorum Deus venter est) satis clarum est. Sed quid/ dampnabilius ei, qui regulam fratrum minorum profitetur, quam/ i)habere peccuniam et uti ea ad placitum sine vera necessitate, maxime/ in amica patria, in populo chatholicoj) et devoto, ubi necessaria/ vite satis commode absque peccunia haberi poterunt, non sicut in/ multis aliis provinciis et terris ? Quia tamen hujusmodi fratres abeuntes/ post suas concupiscentias nolunt paucis communibusque esse contenti,/ convertunt se ad usum peccuniarum, ut lautius et suavius vivant/ in perdicionem suam. Sed quis dispensabit cum hujusmodi fratribus/ super usu peccuniarum, utique abbas venter [est], quia regula/ et declaraciones usum peccuniarum non, nisi in vera necessitate, [fol. 29] permittunt. [...] »

h) Marge de gouttière : s[ancta] paupertas. i) Marge de gouttière : peccunia. j) Sic.

Éd. : AM, p. 50-51.

3. Lettre de saint Bonaventure (reproduite presque intégralement) écrite en 1266 à un ministre de l'Ordre, dans laquelle il le met en garde contre la recherche du luxe dans les couvents et dénonce l'importance excessive des sépultures et des testaments qui lui sont associés.

OSzK, Codex Latinus medii aevi n° 432, fol. 34v-37v.

Epistola sancti Bonaventure

[fol. 35] In Christo sibi carissimo, fratri B. talis `Jaucelis´a) provintie ministro,/ frater Bonaventura ordinis fratrum minorum minister generalis et/ servus, salutem et pacem in Domino sempiternam.

Quoniam ad/ hoc potissimum invigilare debet sollicita cura rectoris, ut/ in commisso sibi grege meritum virtutis accrescat, claudatur/ via viciis et detur moribus disciplina, diligenti deli-/beracione prehabita visum est, tam mihi, quam diffinitoribus capituli/ generalis, ut Ministris singulis aliqua ibidem examinata/ et discussa litteratorie demandarem ipsosque sollicitos red-/derem ad eos potissimum abusus tollendos de medio,/ quibus sinceritas religionis inficitur, perfeccionis celsitudo/ deprimitur et sanctitatis claritas offuscatur.

Sane cum/ euvangelici culminis observata perfeccio hactenus spectabilesb)/ et amabiles nos mundo reddiderit omnique favore ac/ reverencia dignos, ecce jam nunc multitudine in procliva/ tendente et remissius agentibus his qui presunt, viciorum/ quedam sentes cernuntur succrescere, que dum sacrum [fol. 35v] hoc venerandumque collegium despicabile et onerosum reddunt/ populis, convertunt in scandalum, quod cunctis esse debuerat/ in exemplum. Nam frequencia discursus et importunitas questus/ viles nos et graves efficiunt pro eo videlicet, quod dum parvis/ nolumus esse contenti et edificia sumptuosa conamur/ erigere, vilia summo studio queritantes, nobilia per incuriam/ perdimus, cum murorum curiosa construccio destruccionem/ pariat animarum. Perhorreo quorundam procacium/ audaciam, qua, contra Patris nostri doctrinam coram laicis/ predicando, in ecclesia contra prelatos ipsorum acta suggil-/lando consurgunt, non, nisi scandala, jurgia et odia,/ seminant et non solum ipsorum verumeciam Dei provocant iram,/ cum divina constet lege sancitum : "Ne quis maledicat/ surdo, nec ponat offendiculum coram ceco"[2]. Sed et sepul-/turarum ac testamentorum litigiosa et avida quedam/ invasio, cum exclusione illorum ad quos animarum cura/ spectare dinoscitur, non modicum nos clero toti fecit/ exosos, sicut experientia docente percepimus, et ipsoc) sanctissimus [fol. 36] pater pontifex summus Dominus clemens fratres omnes ad cavendum/ hujusmodi pia providencia per d) me voluit commonere./ Horum autem omnium hanc `puto´ potissimam racionem et causam, quod ea, que/ provida cura per tocius ordinis providenciam in generali capitulo/ statuuntur, parvipenduntur a fratribus et habentur pro nihilo. Nec/ tamen transgressores hujusmodi disciplina debita castigantur sicque/ fit divini permissione judicii, ut spernentes modica in maxima deci-/dant[3], quia dum disciplina negligitur, insolencie crescunt ac per/ hoc interior negligentia circa exercitacionem virtutum exterius procedit/ in scandalum per eorum patentem ruinam, qui stare videbantur/ in oculis aliorum, ex quo fit ut sancte religionis splendor pre-/fulgidus in pallorem degeneret, sanctitatis pulcritudo sordescat,/ bone opinionis odor computreate) et nomen Domini blasphemetur./

Ne igitur sanguis animarum non solum nostre sollicitudini commissarum,/ sedeciam omnium, que ad lumen sancte religionis per viam salutis/ incedunt, de nostris manibus requiratur, charitatis tue zelum,/ quanto possum, efficaciori mandato duxi presentibus excitandum [fol. 36v] adjurans te per aspersionem sanguinis crucifixi et per stigmata passionis/ ejus, que in sacro Patris nostri corpore indubitabili charitate/ fulserunt, ut sicut Christi servuus fidelis et prudens ad prefatarum/ extirpacionem pestium toto te animi vigore succingas, tota mentis/ attencione invigiles totoque fervore spiritus succendaris. Et/ primum quidem ad sancte oracionis studium fratres tue cure commissos/ efficaciter incitans, ad regule promisse observanciam sinceram/ f)inducas pariter et compellas, pestiferos et insolentes, nullius verendo/ faciem, "evellens et destruens, dissipans et disperdens"[4] vel car-/cerali mancipando custodie, vel a communitate sacri collegii/ expellendo, juxta quod pietatis et justicie lex exposcit,/ ne dum crudeli misericordia uni membro putrido parcitur,/ in tocius corporis sospitatem putrens corrupcio diffundatur./

g)Et quoniam paupertas est nostre religionis prerogativa sublimis,/ ne nobilis hec margaritha conculcanda porcis viliter/ exponatur, discursuum causam et questuum sumptuositatem scilicet edificiorum/ librorumque, vestium ac ciborum sic studeas amputare, quod a [fol. 37] professionis excellentia vite observancia non discordet. Fedumh)/ est enim prophanumque mendacium summe paupertatis voluntarium pro-/fessorem se asserere et rerum penuriam pati nolle, interius/ divitum instar affluere et exterius more pauperum mendicare./

Inhibeasi) eciam fratribus firmiter et districte, `quia´j) tam divino,/ quam canonico prohibetur imperio, ne prelatorum vitam coram populo/ carpant, sed pocius reverenciam exhibeant, non tantum bonis et modestis,/ verumeciam discolis[5], quia etiam hoc exigit sacrum mysterium/ christifice unccionis. Mandes eciam fratribus universis, ut pacem/ clericorum omnium tam in testamentis quam in sepulturis, quantum in/ eis est, sic studeant observare, ut nullam habeant contra/ nos occasionem juste querele simulque seculo toti clarescat, quod/ non commoda rerum sed lucra querimus animarum.

Denique quia/ his et aliis deordinacionibus innumeris per statuta ordinis/ via precluditur, volo ut per loca fratrum ea sic diligenter conscribi,/ legi facias et servari, ut sicut professione virtutum precipui/ credimur, nequaquam morum in composicione postremi merito [fol. 37v] censeamur.

His igitur, carissime frater, tam efficaci studio non/ cesses intendere quodk) Deus gratum habeat et ego tue obediencie/ l)promptitudinem et sollicitudinis vigilanciam zelumque ordinis/ sacri possim non immerito commendare. Et ut hoc melius/ fiat, volo ut presens series omnibus fratribus tue provincie per/ te vel per custodes, quociens opportunum fuerit, explicetur.

a) Remplace talis, qui n'est pas barré. En fait, « Saucelis ». b) Mot accidenté mais lisible. c) Pour ipse. d) Barré : generali capitulo. Le scripteur a probablement sauté une ligne en recopiant le document-modèle, car la même expression apparaît pour de bon une vingtaine de mots plus loin. e) Pour computrescat. f) Gouttière : pestiferi. g) Gouttière : S[ancta] paupertas. h) Une haste placée entre le "f" et le "e" comme une doublure de la haste supérieure du "f" incite à se demander s'il ne s'agit pas d'un signe d'abréviation, mais le mot fedum trouve sons sens dans la phrase, et par ailleurs correspond aux autres versions connues de ce texte. La haste excédentaire vient peut-être simplement renforcer le "f" dans sa position de majuscule. i) Mot mis en valeur car écrit plus grand, traduit ici par un retour à la ligne. Idem pour "denique" ensuite". j) Semble s'insérer à la place du même mot - barré - abrégé d'une autre manière : quia. k) Abréviation inhabituelle pour ce scripteur : « q » suivi de « d » barré, et non simplement « q » barré. l) Gouttière : //.

Éd. : AM, p. 51-53.

4. ?, été 1514[6] -

Liste de points devant être contrôlés par les « visiteurs », parmi lesquels la désignation par deux ou trois frères âgés de la portion alimentaire des frères du couvent, le bon état de l'infirmerie et le rangement des livres dans un espace approprié.

OSzK, Codex Latinus medii aevi n° 432, fol. 72.

« Nota circa agenda

Primo : quod apostatam nostre religionis possit et prelatus, et communis frater,/ tam in loco, quam in contratis detinere, nec dimittatur talis ulterius/ divagari et malum malo accumulare ; sed nec mittatur post patrem/ vicarium vel alium prelatum, quinpocius detineatur et incarceretur/ et tandem intimetur patri vicario ejus incarceracio et appostasia,/ ut limitet suam penitenciam vel decernat quid inde sit facturus./

Secundo : quod in acquisicione vini, bladi et lardi non debe[a]t requiri communitas/ fratrum, quia, cum major pars tendat ad laxacionem et sufficienciam/ bibulositatemque, transgrederetur inde s[ancta] paupertas et induceretur/ pericculosa superfluitas. Sed secundum Clementem De verborum significatione[7] debet/ demitti duobus vel tribus patribus senibus expertis in regulari/ observancia, ut illi decernant quantum recipiatur vel non, quorum/ consciencie onerantur etc. /

Tercio : quod infirmaria sit munda et habeat pro se necessaria./

Item : quod libri habeant locum proprium id est librariam, et sacerdotes ac clericia) studeant. »

a) Ou [fratres] sacra et celestia studeant.

Éd. : AM, p. 81.

5. Buda ?, v. 1515 ?[8] -

Consignes aux visiteurs énumérant les principaux abus et délits à prévenir et punir.

OSzK, Codex Latinus medii aevi n° 432, fol. 73-73v.

« Informacio de punctis importandis

[...] [Fol. 73] Puncta ad capitulum importancia :/

Primum est vindicta manifeste apparens per signa vel facta evidencia/ ex parte visitacionis sew quacunque alia causa, sic quod esset notabiliter/ contra proximi charitatem, secundum est incuria infirmorum, tercium est men-/dacium consuetudinarium, quartum ebrietas consuetudinaria et scanda-/losa, quintum equitatura sew quadrigatura in casibus non concessis, `sextum vituperium [t]urpe´./ [...] »

Éd. : AM, p. 82-83.

Extraits du formulaire des années 1530-1535 env.

à venir...


[1] Cap. VII, art. 2, éd. dans AFH 35 (1942), p. 178.

[2] Lv XIX 14.

[3] D'après Si XIX 1 : « Operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet ».

[4] D'après Jr I 10 : « ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ».

[5] 1P II 18.

[6] Jenő Szűcs situe cette lettre après le chapitre exceptionnel du 15 août 1514 : SZŰCS Jenő, « A ferences obszervancia és a 1514. évi parasztháború. Egy kódex tanúsága » [L'observance franciscaine et la guerre paysanne de 1514. Les enseignements d'un codex], Levéltári Közlemények 1972 (n° 43), p. 213-263, ici p. 246 - les « apostats » renvoyant aux frères impliqués dans la révolte de 1514 : CEVINS 2008, p. 351 ; SZŰCS 1972, p. 260.

[7] Il s'agit-probablement de la bulle ainsi nommée de Clément V, promulguée au concile de Vienne (1312) ; voir Corpus Juris Canonici, Clementinas, V, 11.

[8] 1514, d'après CEVINS 2008, p. 359 et SZŰCS 1972, p. 255-256.